et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas
et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem
meretricis magnae quae sedet super aquas multas
cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui
inhabitant terram de vino prostitutionis eius
et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem
sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae
habentem capita septem et cornua decem
et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata
auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in
manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius
et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna
mater fornicationum et abominationum terrae
et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de
sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam
admiratione magna
et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam
sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet
capita septem et decem cornua
bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de
abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram
quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione
mundi videntes bestiam quia erat et non est
et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem
montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum
venerit oportet illum breve tempus manere
et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de
septem est et in interitum vadit
et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum
nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora
accipiunt post bestiam
hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam
bestiae tradunt
hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam
Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati
et electi et fideles
et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi
sunt et gentes et linguae
et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient
fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius
manducabunt et ipsam igni concremabunt
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi
placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur
verba Dei
et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum
super reges terrae